

Liber Leviticus*
Caput 21: Versus 18
Si caecus[ISICH.]Lumen contemplationis ignorans, praesentis vitae tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum.Si claudus.[ID.]Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat.Si parvo, vel grandi, vel torto naso.[ID.]Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quae plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.